monumenta.ch > Hieronymus > Iudices, 12 > csg75.805 > sectio 9 > bculMs.403.80v > bsbClm6224.180 > Psalmi, 30 > Sapientia, 2 > sectio 5 > Psalmi, 14 > Psalmi, 67 > Psalmi, 119 > sectio 3 > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 39
Sexagesimo quarto: Qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum eius . In Graeco additum scribitis: Quis sustinebit? quod superfluum est; subauditur enim, qui conturbas profundum maris, et conturbas sonum fluctuum eius. In eodem: Parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio eius . Et dicitis quod in Graeco non sit, eius, cum in Hebraeo THECHINA manifeste, praeparationem eius, significet: eius autem, id est, terrae; de qua supra dixerat: Visitasti terram, et inebriasti eam .